monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 256, 1
Multi de fratribus vel filiis nostris solliciti sunt, utrum omnis homo in infirmitate positus, si poenitentiam accipit, et statim defunctus fuerit, ad plenam possit indulgentiam pervenire: et dum haec inquirunt, non sine parva inter se animositate contendunt. Alii enim dicunt eum qui sic acceperit, ad integrum liberari; alii autem parum prodesse confirmant. Quid tamen de hac re nobis secundum sanctorum patrum regulas videatur, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Non incongrue potest credi tribus modis ad istam subitaneam poenitentiam perveniri. Primus et praecipuus modus est, ut christianus crimina capitalia non admittat; aut si forte admiserit, sic pro illis poeniteat, et ea bonis operibus diluat, ut postea ad peccata ipsa non redeat; de omnibus fructibus decimas reddat, et de novem partibus quidquid suis necessitatibus superfuerit, minuta peccata quae quotidie subrepunt redimat, et illam charitatem teneat quae non solum amicos, sed ipsos diligit inimicos. Qui haec fideliter implere voluerit, etiamsi poenitentiam non accipiat; quia semper illam fructuose et fideliter egit, bene hinc exiet: et si eo tempore quo moriturus est, eam acceperit, et partem sibi et Christo ad substantiam suam cum filiis fecerit; non solum eum veniam peccatorumcredimus obtinere, sed etiam praemia aeterna percipere.